Ioannes Baptista Fischart

Ioannes Fischart

Ioannes Baptista (Johannes Baptist) Fischart, dictus Mentzer (i. e. Moguntinus, ob patris originem; natus anno 1546 aut 1547 Argentorati; mortuus anno 1591 in Forbach), fuit scriptor linguae Theodiscae altae ineuntis.

Fischart, qui primo fuit Lutheranus, postea Calvinista, in morum perversitatem, papatum ac Iesuitas scripsit. Fere omnia Fischarti opera exempla imitantur. Artifex fuit satirae et verborum ludendorum, ob numerosa verba inventa praeclarus est, saepe inhumane sive rustice scripsit (ut alii auctores huius generis, quod Grobianismus, i.e. rusticitas, dicitur). Opus notissimum est Affenteurliche und ungeheurliche Geschichtschrift (1575), libera Francisci Rabelaesi operis Gargantuae versio cum additamentis, quod postea nomine Affentheurlich naupengeheurliche Geschichtklitterung editum est.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search